551
SEPTIMVS. 391
lentur, & fiat aqua, cui addantur caphurę con¬
tritae scr.. x. & dissoluatur hene, serueturque.
Quum autem vti voles, sumito huius aquae
y. j. aquae testudinum y. j. misce, saepiusque fa¬
ciem laua.
Aqua ad Faciei serpigines, naeuos, aliasque huius¬
modi maculas.
Recipe. Salnitri.
Tartari albi sing. lib. j.
terantur per se singula, deinde permiscean¬
tur, cribrentur & fiat puluis subtilissimus.
Quo facto, in catinum aliquod collocetur
puluis, ex quo massa formetur, sacchari mo¬
do alta, deinde carbo accensus super acumen
eius ponatur, & sic per se commburetur. Quo¬
niam cum salnitrum tenuium, humidarumque
sit partium, tartarum verò crassarum, per se
comburi, atque in massam quandam mutari ne¬
cesse est. His sic se habentibus in scutellam
aliquam, massa vel placenta illa immittatur,
super infundendo aquam calidam, digitisque
frangatur, quousque optimè dissoluatur, dein¬
de cum per feltrum colatum, & in ollam no¬
uam ad ignem, vt vix ferueat, posita fuerit,
donec siccetur, puluis (in quo vis omnis con¬
tinetur) in fundo relictus, seruetur. Quo fa¬
cto sumito ampullam, cui indantur aceti di¬
stillati y. iiij. aquae vitae ter distillatae y. j. mox
puluis supradictus infundatur, permiscea¬
B 4