551
394 LIBER
misceantur benè, addendo,
Aluminis vsti lib. j.
Pulueris ireos y. vj.
Salis contriti, parum & misce.
Quo facto, addatur tantum saponis albi, in¬
cisi vel rasi, quantum ad globos effingendos
satis esse videatur, & siccentur in vmbra: quo¬
niam sol ijs aduersatur. Quae si vendere vol¬
ueris, aequalis pondere eas conficito. Cum
autem maculas delere voles, pannum prius
aqua frigida humectato, fricando optimè
iam dicto sapone, deinde aqua frigida ablua¬
tur. Quòd si adhuc comparuerint maculae,
siccetur pannus: deinde rursus, vt prius laue¬
tur, & prorsus abstergentur.
ALIVD.
Recipe. Smegmatis albi Veneti, lib. j.
Vitelli ouorum no. vj.
Salis triti, cochleare dimidium,
Succi betae, q. s. est,
misceantur, & fiat massa ad globos confor¬
mandos, qui in vmbra siccentur. Quando
autem vti voles, pannum aqua prius ablui¬
to, deinde dicto sapone fricato, mox aqua
abluito, & adimentur.
ALIVD.
Recipe. Smegmatis albi, rasi lib. j.
Fellis hircini, vel bubuli
Alumi¬