551
402 LIBER
& pauco saccharo, quod candidum vocatur:
& ad vsum seruetur. Quando autem vti vo¬
les, sumito rosas, vel violas, quarum folia, ita
cera applicato, vt prorsus plana conspician¬
tur: deinde super ea pingito quęcumque vo¬
les, praedicto liquore, & relinquantur sic per
horam vnam, vt siccescant. Quo facto, auri
vel argenti folia superaddito, & bombyce le¬
uiter comprimito, sic quod affixum non erit,
abstergetur, & quae picta volueris, expressa
bellè cernentur.
Ad Picturas illustrandas.
Recipe. Resinae crassae & albae lib. j.
Gummi y. ij.
Terebinthinae Venetae y. j.
Olei lini y. ij.
Resina primò ad ignem liquescat, & coletur
deinde gummi in oleo communi sinatur, do¬
nec mollescat: quod cum fuerit percolatum,
misceantur omnia simul, & coquantur igne
perlento, miscendo continuè, quousque ritè
omnia fuerint permista, & seruetur ad vsum.
Hac mistura, si pictura aliqua munda, illini¬
ta fuerit, pulcherrima splendidaque euadet.
Alia quae citò siccescit.
Recipe. Olibani masculi
Gummi iuniperi sing. quantum satis est,
misce, & fiat puluis tenuissimus, cui adda¬
tur, tere¬