551
406 LIBER
ceantur, maximè igne iam aucto, & coquan¬
tur ad iulapij vsque consistentiam. Quòd si li¬
quor videretur clarior splendidiorque quàm
par est, addito aloes citrini y. j. 7. vel y. ij. ad¬
dendo minus sandarachae, & sic paulo obscu¬
rior erit liquor, auroque similior. Cum autem
fuerit coctus, illico ab igne auferatur, ne flam¬
mam concipiat (omnem enim consumeret)
deinde sacculos binos acutos, quorum al¬
terius acumen altero contineatur, habeto:
in hoc subito liquorem infundito, vt ante¬
quàm frigefiat, subtiliter percoletur: & sic
omnis inutilis materia in fundo haerebit.
Haec perdiu conseruatur, & quo vetustior,
melior. Scito autem ab aloe aureum illum
colorem prouenire. Caetera corpus efficiunt
& inspissant. Quòd si densiorem voles, cum
oleum ad certam mensuram inditum, coctum
fuerit, quantum voles, eximito: deinde pręscri¬
ptum ordinem sequere, quae vbi perfecta
fuerit, tres quatuorue libras non excedet:
quoniam minore pondere parari nequit. Ar¬
tifices verò quadraginta vel sexaginta libras
conficiunt simul & seruant à puluere immu¬
nem. Quòd si vitrum vel stannum inaurare
voles, penicillo tingito, & sic vasa au¬
ro puro obducta vi¬
debuntur.
Materia