551
408 LIBER
tinabis. Verùm tum imagunculam tum lapil¬
lum ea parte, qua adglutinantur, calefacta
esse oportet: nam frigida non rectè adgluti¬
nari possent. Quòd si dictam materiam ali¬
quo colore tinctam esse volueris, postquàm
è succo limoniorum exemeris, quemuis cum
oui albo colorem, simul terendo admiscere po¬
teris, sed colores oportet esse tenuissimos:
alioqui materia neque solida esset, neque ad
formas effingendas apta. Qui autem in hac
materia, se exercere probè nouerit, res pul¬
cherrimas conficiet, non modò in Cameinis
alijsue annulorum lapillis, verumetiam in
omni alio imaguncularum genere, tam emi¬
nentium quam concauarum.
Modus conficiendi Margaritas, naturali¬
bus similes.
Recipe. Cretae mundae eius, qua vasa confici so¬
lent, formentur orbiculi perforati, magni vel
parui, vt tibi videbitur, deinde siccentur ad
solem, vel quod melius erit in fornace ali¬
qua: quoniam sic duriores efficiuntur. Quo
facto bolo Armeno, ex oui albo, leuiter ad¬
modum tingantur, deinde argenti folijs ob¬
ducantur, vbi prius aqua maduerint, siccatę
autem, dente leuigentur, & splendorem assu¬
ment. Hoc facto sumito frustula membranae
candidae, eaque aqua tepenti lauato, donec
aliquantulum aqua spissetur, deinde subtili¬
ter