551
412 LIBER
odus efformandi omnis generis Frondes uiri¬
des, ut naturalibus similes habeantur.
Sumito frondes virides, quarum in prae¬
postera parte, maiores venas, ligno aliquo
contundito, mox sequenti colore tingito,
qui huiusmodi est:
Recipe. Olei communis, vel lini, vel alterius rei
quae fumum creat, quantum satis esse videa¬
tur, accendatur in lucerna olla superposita,
vt totum fumum recipiat. Quod cum factum
fuerit, adhaerens fumus diligeter colligatur
atque oleo, vel vernice liquida contempere¬
tur, fiatque tinctura, qua contusa pars frondis
tingatur, cum panno linteo, vel bombyce,
mox super chartam duplicem locetur pars
tincta, comprimendo leuiter manu, vel pan¬
no aliquo, quo charta tingi queat. Fronde
mox dextrè sublata, chartam egregiè tinctam
inuenies, ad minimam vsque venulam, ita, vt
prorsus naturali respondeat. Quòd si hanc
viridi colore tingere voles:
Recipe. Aceti acerrimi
Floris aeris
Pastae vesicae sing. q. s. est.
coquantur, fiatque color viridis, vt supra suo
loco dictum est, qua charta formata tinga¬
tur, atque hoc modo poteris efficere va¬
ria pulcherrima, quibus cubicula
intrinsecus obduci possint.
Ad ceram