551
416 LIBER
Remedium ad pulices.
Recipe. Cymini syluestris q. s. est,
Cucumeris syluestris z. x.
trita omnia, & in aquam demissa, indeque do¬
mo respersa, pulices crepare faciunt.
Pulices ut in unum locum omnes congregentur.
Sub lecto paruulum scrobem facito, & in
ipsum sanguinem caprinum mittito, congre¬
gabit pulices isthic, & ex alijs vestibus ad se
alliciet, euocabit, ac necabit.
ALITER.
Fictile vas defossum, ita vt labra aequalia
pauimento habeat, & adipe taurino oblitum,
omnes pulices in sese congregabit.
Pulices ex tapetibus euocare.
Ex amphimallis & densissimis tapetibus,
in quibus plurimi pulices delitescunt, exi¬
mi ac euocari possunt; si in vrna aut dolio
ipse sanguis caprinus deponatur, vt supra¬
dictum.
Ad pulices & cimices necandos.
Absynthium, ruta, abrotanum, mentastrum,
saturegia, iuglandis folia, silix, pseudonar¬
dus; quae nobis lauendula dicitur, nigella,
corpiandrum viride, psyllium, anagyris: om¬
nia vel aliqua culcitris supponantur: aut¬
coquan¬