469
352
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
Organa destillatoria è vitro commendantur, vel terra figulina. In ali¬
quibus tamen admittitur etiam vesica ahenea, item pilei stannei, vel stanno
subtili. In his res ponuntur ad trium partium ferè impletionem, nisi sint fla¬
tuosae. Tunc enim vix dimidium impletur. In ijsdem etiam vasis possunt
macerari in quibus destillantur. Ignis adhibetur lentus. Vaporosa enim
haec destillatio est. Vapor autem eleuatur promtius; & cauendum est em¬
pyreuma; quod tamen si contractum est, tollitur denuò per insolationem
vel alios modos.
In firmioribus ignis intensior est, cum alembicus nubilus fit, phlegma
exit. Itaque tunc cessandum est. Quae aquae per cineres vel arenam, modi¬
co tamen calore pro rei natura, destillantur, sunt diuturniores, quàm quae
per balneum, aut vaporem, quae plaerumque plus habent phlegmatis seu
quositatis. Plus exit aquae, si pileus sit cum refrigerante vasculo, vel pannis
madidis frigidis integatur. In subtilioribus adhibentur etiam dolia & cana¬
les refrigeratorij; & hae tunc ad olea & spiritus propè accedunt.
Non fiunt cohobia super capita mortua; sed si quas efficaciores vo¬
lumus, ijs infundimus res nouas, & post macerationem iterum atque iterum
si placet, destillamus. Nonnunquam non partes planè ipsas infundimus,
sed rei eiusdem partes alias, veluti, semina, radices, &c. In quibus est vis va¬
lidior, si aqua fuit ex herba vel floribus destillata. Nec tantum infundimus
res nouas, sed saepè easdem tum in cucurbita collocamus, tum in alembico
interuentum craticulae; vnde vapor praeteriens assumit virtutem. Aquae de¬
stillatae depurantur, si ad libram j. ss. addas aceti albi boni guttas sex aut cir¬
citer.
Neque etiam rectificationes sunt aliae, quàm insolationes, vt pluri¬
mum, vitra obducenda sunt pergamena vno atque altero foramine peruia.
Quas asperiores & diuturniores volumus, ijs addimus aliquid alumi¬
nis calcinati, vel quod rectius sit, salis proprij ex capite mortuo facti, vel et¬
iam alcali suum.
Quaedam destillatae saporem suae rei perdunt, quae tamen arcanam
vim nihilominus habent, si quidem rectè sunt paratae; vt quae ex dulcibus,
salsis, amaris per ascensum fiunt: in amaris tamen interdum etiam sapo¬
rem assequimur, nisi destillentur per vasa plumbea, stannea, ahenea, &c.
E nonnullis color & reliquae virtutes interiores vna cum aqua extra¬
huntur, idque fit potissimum in plantarum partibus, vt herbis, folijs, fructi¬
bus, floribus: tum ascensu, tum descensu, cui tamen teneriora, vt flores &c.
conueniunt rectius. Praxis communis per ascensum est, vt in extractis aquis
infundatur noua materia per triduum, donec tinctura sit exhausta, adiecto
solidioribus vini spiritu. In balneo extrahitur phlegma. In cine¬
ribus vel arena color, instar tincturarum.
TRA¬