551
SEPTIMVS. 425
dens candela insideat immobilis, & inuerso
vase lumen fundum feriat, sic totum aquis
penitus immergas, nec subintrabit aqua, cum
aere repleatur, & sub aquis ardebit multum,
secundum vasis capacitatem.
Ignis mistura, quae sub aqua ardeat.
Puluis primò paretur pyrius (vt dicunt)
ad bellicas machinas, quibus ab ardenti qua¬
si bombo, nomen bombardum est inditum:
hic mistiones horum subintrat omnes, vtpo¬
te basis & fundamentum: cui adijciatur ter¬
tia colophoniae pars, communis oliuarum
olei quarta, sexta autem sulphuris, ritè per¬
misceantur, ex omnibus resiccatis periculum
sumunt, si valentius vritur, quàm quaeritur,
colophoniae ex sulphuris, si remissius pulue¬
ris dicti plusculum suggeratur, horum mistu¬
ra in stramentis, & linteis obuoluatur pan¬
nis, vel loculis ex ijs confectis, strictius quàm
possit, inde funiculis, & ligaminibus obuo¬
lutam feruenti immergunt pici, & resiccari cu¬
rant, ac denuo straminibus munientes, illi¬
nunt pice, vt eam ab aquae humiditate tuea¬
tur, nec ignis vi disrumpi sinat, vbi autem ri¬
fuerint insolata, paruo foramine peruia
ignem immitunt, & ardere incipiente, pau¬
lo morantur tempore, tum proijciunt in
quam, nec se ab ea extingui sinit, nunc fun¬
dum, nunc aquae superficiem petens, & in ea
D 5