551
434 LIBER
ris, reperies literarum figuram de aceto con¬
spicuam, & transparentem redditam.
Quorum excubatio citra gallinam.
Columbarum vel gallinarum stercore tu¬
so, atque in cerniculo subtiliter succreto, obru¬
antur oua, non irrita tamen, ne simul colli¬
dantur, substratis eorum pennis, & circum¬
positis cubilia extruantur: turbunatior ouo¬
rum pars sursum vergat, & vicenis quater¬
nisque horis, alternis vicibus innouato circum¬
uoluendo, vt aequabiliter concalefiant, sic ef¬
foetae efficere sunt solitae, & loco calido & te¬
pente seruentur: vbi bis deni dies elapsi, &
completi foetus, & pulli rostrellis oua percu¬
tere inceperint, asculta num pipiant, saepe
enim propter eorum putaminum crassitudi¬
nem erumpere nequeunt, vel rimis fatiscunt:
testas tollito, & gallinam inducito.
ALITER.
Qua tepido demergas fimo, senisque die¬
bus recens subijcito, ne senescat, sed tempo¬
re suo foueat, & gallinae calorem imitetur,
vertendo semper, donec excludant, qui quę¬
runtur pulli.
Gallinae ut pinguescant.
Pinguescunt maximè gallinae & grassissi¬
mae