551
SEPTIMVS. 437
put trahitur, quo abscisso cum pelle reserua¬
to, cruribusque, pauonem ipsum aromatibus
ac odoriferis herbis refertum veru assabis,
infixis tamen prius per pectus garyophyl¬
lis, inuolutoque collo lineo albo, continuè
qua humectato, omnino desiccetur. Co¬
ctum pauonem ex veru exemptum, propria,
pelle integes, & vt pedibus stare videatur,
virgulas ferreas infixas tubulae ad hoc fabre
factas per crura ne cernantur, per corpus ad
caput & caudam adiges. Sunt qui ad ludum
& risum, caphuram cum lana ori indant, ig¬
nemque, vbi ad mensam fertur, inijciant. Inau¬
rare etiam pauonem assum & aromatibus
conspersum bracteis aureis licet ad volupta¬
tem & magnificentiam. Idem etiam fieri de
Phasianis, gruibus, anseribus, capis, ac caete¬
ris auibus potest.
Vt pisces charta frigantur
Ex charta simplici frixorium vas efforma¬
to, ibi oleum & pisces ardentibus prunis, qui¬
bus flammae desint, imponantur, & citius, &
commodius expediet. Nec superpondij mo¬
addere pigeat, quod fortassè scisse non
obfuerit.
Atramentum frigore constringatur.
Atramento scriptorio guttas aliquot
quae vitae admisceto, & nunquam constrin¬
getur.
E 3