551
SEPTIMVS. 439
& aceto, & nares interius frequenter frica.
Idem facit semen apij, cum bibitum fuerit:
prohibet enim nauseam ne commoueatur,
& sedabit eam cùm commouebitur, & absyn¬
thium similiter faciet.
Contra pestem antidotum.
Recipe. Nucum
Ficuum, sing. no. ij.
Rutae folia viginti
Salis grana aliquot
quae trita si quis ieiunus sumpserit, eo die à
venenis morbisque contagiosis futurus est
immunis.
Vuae ut ad uer usque reseruentur in uite.
Circa ipsam vitem, quae fructu plena est,
loco vmbroso scrobem fodies, altitudine
trium pedum, latitudine duorum, & mittes
sabulonem, & ibi calamos figes, in quibus
retorques assidue sarmenta fructibus plena
& illaesis botryonibus alligabis, vt solum non
contingant, & cooperies, vt imber pene¬
trare non possit.
Vespa, ut non pungaris.
Recipe. Succi syluestris maluae
Olei, sing. q. s. esse videatur misceantur
benè, & fiat linimentum, quo si quis illina¬
tur, à vespis non pungetur, sed & qui punctus
iam est, à succo opem sentit.
E 4