551
442 LIBER.
omnia vuis cernes plena, frondibus & arbo¬
ribus circumuallari videberis, vbi fortasse ar¬
bores prorsus carent frondibus.
Cubiculum ut uiride uideri possit.
Sit viridis lampas, vitrea, & pellucida, vt
pertranseuntes radij medij colore infician¬
tur, & (quod in hoc plurimum conducit)
oleo, vel omni quo viuit humido, immiscea¬
tur aerugo, vnà ritè terantur, vt humor fiat
viridis, lichnus ex linteo coloris eiusdem,
vel è gossipio paretur vncto, lampade in illa
peruratur, oppositum feriens lumen, viride
omne, & intuentium vultus ostentat.
Cubiculum aliaque omnia, ut nigra uideantur.
Atramentum immisce oleo, fuliginem
vel simile: melius autem è sepijs immissum
atramentum: nam lucernis admotum, si ac¬
cenditur, atra lucet flamma. Sic Anaxilaus ex
atramento sepiae astantes aethiopes redde¬
bat & nigros.
Ad combustionem aquae calidae.
Subitò antequam vesicetur locus, appli¬
cetur pannus infusus in aqua rosacea, cum
sandalis & caphura mista, non permittendo
exiccare, sed qualibet hora iterando: aut ap¬
plicetur pannus infusus cum aqua frigida.
Contra morsum canis rabidi optimum.
Recipe. Cineris cancrorum flauuialium part. x.
Gentianae part. vij.
Thuris