257
18 PRAEFATIO.
uersum ab instituto Philosophi, quam quod
luxum aut fastum aliqua ex parte sapit: ob
eam causam nudam se prębet Philosophia
vndique conspicuam, tota sub oculos sub iu¬
dicium venire gestit. Ipsa seipsam prodit.
Non desiderat Cicero eloquentiam in phi¬
losopho; multo minus eandem Celsus in
Medico; sed vt rebus & doctrinae satisfa¬
ciat. Nostrum est potius componere men¬
tem, quam dictionem: curare ne quid ab¬
erret ratio, potius quam oratio.
Igitur si qua est in vobis pietas, nolite
Deo & naturae iniuriam facere. Discite re¬
rum omnium constitutionem, itemque mor¬
borum & sanitatis semina esse in sale, Sul¬
phure & Mercurio. Et quia nostrum insti¬
tutum est de sale praecipuè tractare (cui ta¬
men alia quaedam addidimus lectori grata
& vtilia.) Reliquorum duorum principio¬
rum principiatorum hoc tempore exactio¬
rem tractationem praetermittemus. Sed
quid ego primum in hoc subiecto admi¬
rer? An Dei omnipotentiam considerans
non obstupescam? Quod tam magnus, tàm
mirabilis, tàm potens est in creaturis suis:
An vero tanta in natura posse latere arca¬
na, tantaque mysteria? Ex qualibet re vege¬
abili
Medicus
quales esse
debet.