469
377
DE EXTRACTIS.
TRACT. II. CAPVT XXXVIII.
De Crystallis.
Glacies est lapillus fragilis per conglaciationem Chymicam factus.
Congelatio autem eiusmodi sit, humore aqueo secedente, & con¬
gelabili succo consistente in formam lapilli, quod sine calore euidente etiam
in cella fieri potest.
Si tamen pars aquositatis diuaporando dissipatur, opus procedit ci¬
tius. Itaque & lixiuia glaciei solent decoqui ad crassitiem sapalem, aut se¬
dimento facto, quod aqueum innatat, depleri. Reliquum congelat
facilius.
Omnino res quae habent succum congelabilem, soluuntur in humo¬
rem lixiuij, per aquam competentem, aut si proprium habent, is relinqui¬
tur. Lixiuium colatur diligenter ad purum, vel si secum quid vnà est, ex
illis lapilli existere permittuntur, & postea abluuntur. Colaturae pars
sapalis disponitur in suis alueolis loco apto: quod si penetrans valde est,
vitrea vasa conducunt. In his vt plurimum bacillos collocamus ex lignis
abiegnis vel similibus non pinguibus, aut etiam stipulis, &c. Quibus lapil¬
lus glaciei accrescit. Nonnunquam & per se consistere sinitur. Concretio¬
ne facta, repurgatur glacies ablutione in aqua limpida celeri manu: aut si
interna quoque est impuritas, soluitur aqua destillata, colatur per filtrum
chartaceum, & congelatur denuò.
Glacies eiusmodi duobus distinguitur nominibus: vocatur enim cry¬
stallus interdum, interdum vitriolum: quanquam & nomen salis vel alkali
vtrique soleat interdum ex analogia confectionis & formae, tribui.
Crystallus est glacies alba, perspicua ad instar lapidis crystallini.
Quanquam enim alia magis perspicua sit alia, & nonnunquam nu¬
beculis perturbetur, summae tamen puritatis comes est crystallina per¬
spicuitas, quae vltimo fine in his requiritur. Inde & nomen à crystal¬
lis naturae huc translatum est.
Conspirat autem cum forma consistentiaque crystallina etiam ela¬
boratio per congelationem. Itaque etsi & alia crystallinam consisten¬
tiam & formam habeant, vt sales quidam, hydrargyrus saepe sublima¬
tus & similia: crystalli tamen non dicuntur propriè, nisi & confectionis
ratio respondeat, fiatque extractio essentialis. Hinc fit vt & sales plurimi, qui
natura sua sunt sales, in hanc classem cadant, differantque ab alkali modo
confectionis, & forma.
Excellunt hîc alumen, borax, sal gemmae, qui & crystallinus, sacha¬
rum crystallinum, & alia.
ddd 2
ALV¬