469
388
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
lis est bolaris, nonnunquam etiam sabularis, id quod ad essentiam parum in¬
terest.
Bolus est duplex: Flos, & Turbithum.
Flos est holus per sublimationem extractus. Itaque etiam ex centro &
imis partibus eleuandus est & producendus, vt in summitate forma sicca
coagulet.
Flos spirituosa rei substantia est: Turbith verò magis terrea. Itaque ille non ra¬
eleuatur halitus concreti instar, quales etiam natura Vulcania in suis officinis
terrarumque mineris proflat & gignit. Sunt tamen & alij modi, vt mox dicetur.
Nomen vsitatissimum est Chymicis, quanquam interdum cum croco confunda¬
tur, interdum etiam cum turbitho sicut solet fieri vbi quisque ex libitu dicit. Ita ce¬
russam interdum florem plumbi vocant, & crocum Martis, cum haec sint magisterique
illarum terum, & floris veri fieri queant materia. Ita flores stibij per descensum,
appellam aliqui Turbithum calcis forma post combustionem relictum, & amplius
reuerberatum, vt tinctura inde possit elici. Sed hoc catachresticum est. Vulgo &
quod in lacte eminet florem nuncupant, quomodo quaelibet olea per solutionem ex
corporibus suis in liquore emergentia, & alia possunt flores dici. Sed in arte opor¬
tet nos certa & scientifica retinere. Communi linguae nihil praescribo. Illis rebus
alia hic sunt nomina, vt tincturae spiritus, olea, &c. vocentur.
Omnis flos per se est volatilis & spirituosus, quanquam ingenio ma¬
gistrali possit figi, & ad naturam Turbithi aliquando adduci.
Volaticum esse ipse modus praeparandi docet. Exhalat enim ad superfi¬
ciem è centro, vel emergit, cùm fixa & Turbitha se contra habeant. Inde verò et¬
iam subtilioris penetrantiorisque est substantiae, peruadit corpora etiam exilibus
meatibus, sed non haeret nisi per vim aut fixione. Itaque tum ad vsum medi¬
cum & celere auxilium valde est accommodatus, sed circumspectè adhibendus,
ne impetuosè mouendo materiam capitis, colliquationes catarrhosque periculosos
concitet, aut dum dissipat materiam alui, inque spiritum redigit, caput conuulsioni¬
bus, & membra torminibus discruciet, in quo vidimus crebrò peccatum ab agyrtis
Paracelsicis.
Flos fit sublimatione vel per distantiam, vel superficiem, potissimum
ex illis rebus, quarum essentialis virtus in volatili parte subtilique magis
consistit.
De sublimationum modis satis praeceptum est libro primo. Sed vt mirifica est
industria, ita facilè potest opus opere mutare. Itaque interdum pro sublimatione
est difflatio per obliquum, aut decliue in latus: interdum destillatio per retortam,
aut etiam alembicum, vbi cum humido spiritu flos in sublime sertur, & cum eo
in humorem coegulato defertur, tandemque singulari praecipitatione vel diuapora¬
tione suam consistentiam acquirit: sed tunc nomen quintae essentiae sortitur. Non¬
nunquam humidis spiritibus praeter uolantibus consistunt in via sicci, sicut exem¬
platestabuntur.
Vtro¬