361
IO. DE RVPESCISS.
20
creauit Altissimus in natura, vt possit
supplere necessitati corporis citra illum
vltimum terminum, quem Deus consti¬
tuit vitae nostrae. Et dixi quòd quintam
Essentiam creauit Altissimus, quę extra¬
tur de corpore naturae creatae à Deo
cum artificio humano: & nominabo eam
tribus nominibus suis à Philosophis si¬
bi impositis. Vocatur Aqua ardens,
nima vini seu spiritus, & Aqua vitę: Et
quando tu voles eam occultare, voca¬
bis eam quintam Essentiam, quia hanc
eius naturam & hoc nomen suum summi
Philosophi nemini pandere voluerunt
sed secum veritatem sepeliri fecerunt:
Et quòd non sit humida sicut elementum
aquae, demonstratum est, quia combu¬
ritur, quòd aquae elementari repugnat.
Quod non sit calida & humida sicut aer,
declaratur, quia aer siccus quacunque re¬
corrumpitur, sicut patet in generatione
aranearum & muscarum: & ideo ista
semper incorrupta manet, si clausa à vo¬
latu seruetur. Quòd non sit sicca & fri¬
gida sicut terra. demonstratur expresse:
quia summe acuit, & summe calefacit.
Quòd
Aocleo