361
DE QVINTA ESSENTIA 29
Cap. V. primi libri qualiter quinta Essentia ex sole et
stellis ornetur, & eius mirabilis influentia in sa¬
nitate vitae augeatur magisterio opera¬
tionis indago prima.
Non reputes me mendacium pro¬
tulisse, quia nominaui quintam
Essentiam aquam ardentem: &
dixi quòd nemo hodiernorum Philo¬
sophorum & medicorum peruenit ad
eam, cum aqua ardens communiter in¬
ueniatur vbsque: quia verum dixi pro
certo. Nam magisterium quintae Essen¬
tiae est occultum: & non vidi nisi vnum
comprobatissimum theologum, qui in¬
telligeret quicquam ex secreto & magi¬
sterio eius: & assero provero quòd quin¬
ta Essentia est aqua ardens & non est
qua ardens. Et Deus caeli ponat pruden¬
tiam in corde Euangelicorum virorum,
pro quibus fabrico librum istum, vt non
communicent cum reprobis hoc vene¬
randum Dei arcanum. Ecce modò
perio tibi veritatem. Non accipies vi¬
num nimis aquosum, nec vinum nigrum,
terrestre, insipidum: sed vinum nobile,