361
IO. DE RVPESCISS.
32
PRACTICA QVOMODO QUIN¬
ta Essentia fit & fieri possit sine igne, quae non est
subiecta corruptioni quatuor elementorum, & quae
non est calida, nec frigida, nec humida, nec sicca,
sicut sunt quatuor elementa: sed sicut cae¬
lum ex stellis ornatur suis.
Cap. VI.
Facta igitur per multos dies in vase
circulationis superius descripto cir¬
culari distillatione, aperies foramen
vasis quod est in capite, quod quidem
sigillatum fuisse supponitur cum sigillo
composito ex luto Sapientiae, facto ex
farina subtilissima & albumine oui, &
ex papyro humida diligentissimè car¬
minata & mista, ne vllo modo vnquam
respirare possit: & cum foramen aperue¬
ris, si odor, qui supermirabilis esse de¬
bet, ita quòd nulla mundana fragrantia
ei valeat adaequari, qui videbitur descen¬
disse quasi de sublimitate gloriosissimi
Dei, intantum quòd si fuerit vas positum
in angulo domus, ex fragrantia quintae
Essentiae (quod mirabile & summe mi¬
raculosum est) attrahat ad se vinculo
inuisibili