469
393
DE EXTRACTIS.
tina terrea fortis disponitur super prunis à latere incisa, vt ferrea spatha possit
immitti, sitque ipsa immobilis, in fornace ventosa. Huic imminere debent ollae
inuersae quinque, quarum altera alteri incumbat, inferioribus pertusis, sum¬
ma clausa. Distet item ima à patina digitis quinque, aut circiter. Cum incan¬
duit patina, iniicitur aliqua pars misturae, & opera datur, vt recta consurgat fu¬
mus, nec declinet ad latus, laedat ve artificem, id quod etiam in similibus est ob¬
seruandum. Parte vna non amplius fumante, alia proiicienda est. Qui tutius ope¬
rari quaerunt, difflatione in latus vtuntur per folles, &c.
FLORES ANTIMONII.
Duplici fiunt modo, per se, & cum additamentis: & vel candidi, vel
cum reuerberatione rubei, qui sunt materia tincturae. Per se ita:
Electum stibium ex aludele terreo in alembicum rostri expertem
quidem, in vertice tamen peruium ad humidos spiritus emittendos, cum
mobili cono sublimetur secundum artem ad flores triplices albos, citrinos,
rubeos excipiendos.
Pro vno alembico capace etiam tres sunt ollae, vel galeae sibi mutuò ac¬
commodatae: interdum etiam plures, vt in plumbo albo dictum est.
liis haec via placet: Cucurbitam amplam ex figulina tenaci, firmaque, ven¬
tricosam, colli cubitalis, per cuius orificium manus queat inseri, duas stibij in
puluerem redacti purificatique libras continentem, ita pone in furno, vt in latus mo¬
dicè inclinet.
Huic è regione ex alto occurrat iungaturque alia cucurbita fictilis am¬
pli ventris, vel geranium inuersum in summo fundo transfixa, in quo foramine
operculum sit mobile. Committatur autem orificium eius collo cucurbitae
substratae, sitque & illa in latus recliuis parumper, siemata sustentaculo sellae
excelsae. Juncturae luto, malthave conglutinentur, siccatisque ignis sublicia¬
tur per horas viginti paruus. Hinc augeatur vsque ad sex & triginta.
xit inde flos primò albens, secundo citrinus, tertio rubeus, qui colores etiam
iudicari possunt, ex foramine in dependente seu superiore cucurbita, quae est
loco alembici. Vt enim spiritus prodiens se habet. ita flores. Memineris il¬
lam cucurbitam recipientem pannis madidis assiduò refrigerandam esse, vt
spiritus facilius coagulati haereant. Ogere perfecto, pede leporino flores ab¬
stergentur, & reuerberantur, aut sublimantur, si placet, denuo, donec co¬
lor responderit. Viuntur his in scabie Gallorum pleuritide, peste, & aliis morbis
ad sudandum.
Tentata aliquando res est per plures ollas superiore integra, reliquis pertu¬
sis. Sed opere absoluto, superiorem nil intrauerat praeter spiritus inconcretiles.
Videndum itaque vt his prius emissis per foramen in summo, postea clauso eo, ex¬
cipiantur coagulabiles.
Cum
fff 2