361
DE QUINTA ESSEN.
41
strumentum potes facere vbique & sine
taediosis expensis: & supplementum est
tamen vasis circulationis superius de¬
scripti: quia non semper illud haberi po¬
test.
Quintus modus est, vt saltem
qua sit à tribus vicibus vsque ad septem
vices distillata, & in ventre equi conti¬
nuè digesta. Sextus modus est, vt sal¬
tem meliorem habeas aquam simplicem
semel distillatam, vel bis, quam poteris
habere. Septimus modus est, vt acci¬
pias aquam quancumque ad manum inue¬
nies, dum tamen ardeat: quia supra mo¬
dum omnes valent, sicut infra vbertim
declarabimus.
Canon in secreto extractionis quintae Essentiae ab om¬
nibus alijs rebus, & scientia in extractione quin¬
tae Essentiae à sanguine humano, carnibus
& ouis. Cap. X.
Si audiuisti quod tibi superius ex se¬
cretis maximis reuelaui, cum dixi,
quòd in omni re quinta Essentia est,
& remanet incorrupta, maximum erit
tibi si docuero ipsam extrahere à san¬
guine humano, & à carnibus omnium
c 5