361
DE QVINTA ESSEN.
47
qui est fortior quàm ignis seu calor bal¬
nei Mariae: & ascendet aqua in forma
olei splendidi, aureati: Et postquàm
nil amplius ascendit, habes in ampulla
duo elementa, scilicet, aquam & aerem:
& vnum ab alio separabis in balneo re¬
ponendo, vbi tantum aqua clara ascen¬
det, & solus aer remanebit in similitudi¬
nem aurei olei, in fundo vasis: quod
leum, scilicet aerem, repone ad partem:
deinde remanet adhuc ignis cum terra.
Ad separandum verò ignem à terra po¬
ne elementum aquae, quatuor libras
quae super vnam libram materiei: & po¬
ne per septem dies vel octo, ad bene se
incorporandum, vt supra in balneo Ma¬
riae: Postea ad ignem flammae fortem,
& ascendet aqua rubea, quam collige
quandiu aliquid ascendet: & remane¬
bit tibi aqua nigerrima in fundo, quam
collige ad partem, deinde aquam rubi¬
cundissimam accipies: quare tibi sunt
duo elementa, scilicet aqua & ignis, &
pone in distillatorio ad ignem, seu calo¬
rem balnei, & ascendet aqua clara, & re¬
manebit in fundo oleum rubeum, quod