361
DE QVINTA ESSEN.
49
vt generet clarissimum diem totius vitae
nostrę sanissimum & validissimum, usque
ad ultimum terminum vitae nobis con¬
stitutum à Deo, qui sine noctibus mor¬
tis praeteriri non potest. Maximum est
posse figere nostrum solem in caelo. Et
nota quod quinta Essentia superius iam
quaesita ita subtilis est, & ad tantam spe¬
cialitatem vel spiritualitatem & glorifi¬
cationem reducta, vt ex sui acuitate, id
est actione, semper sursum tendat: &
deo oportet eam ligari & sigillari in va¬
sis vitreis non porosis, ne effugiat ma¬
nus nostras. Sol autem noster se habet
è contrario: nam tantae impassibilitatis
est & soliditatis tam mirae, vt ignis cum
toto suo ingenio eum deuastare non
possit, nec facere euaporari: imò (quan¬
uis incredibile appareat) non deuasta¬
retur etiamsi omnia ingenia apponeren¬
tur, sicut est ingenium cineritij, in quo
omnia metalla penitus destruuntur, au¬
ro & argento exceptis: Et si cementum
regale apponatur quod fortissimum fit
ex sale, latere antiquo, sulfure, & ammo¬
niaco: in quo argentum pretiosius mun¬
d