361
DE QVINTA ESSEN.
57
fac de argento. Ad propositum nostrum,
vis nobilissimè deaurare aquam ardem
tem vel vinum: recipe calcem auri quam
facere docui, & supra pallam ferream,
sed melius est in cochleari argenteo, po¬
ne ad igniendum, quam extingue in
qua ardente vel vino, sicut supra dixi
quinquaginta vicibus, & habebis liquo¬
rem tuum centies deauratum magis
quàm per laminas haberes: cuius ratio
est, quia ignis melius & fortius agit in
partibus auri subtilissimis, quàm in la¬
minis solidis atque duris. Et aqua ardens
vel vinum etiam in millecuplo facilius
extrahit auri proprietates ab ignitis
partibus minutissimis, quàm à laminis
crassis, quia minus partes auri minutae
resistunt tam igni quàm liquori. Et sci¬
to quòd vinum non solùm retinet pro¬
prietates auri, sed multo fortius metallo¬
rum omnium: Nam si extinguas plum¬
bum septies in vino vel in aqua commu¬
ni liquefactum, & in illo vino vel aqua
postea ferrum extinguas pluribus vici¬
bus, ferrum attrahet molliciem plumbi
omnino: & idem faciet cuprum, & aliud