361
DE QUINTA ESSEN.
63
tuos, vt videas quibus rebus ex his indi¬
gebis ad magis tuum calefaciendum cor¬
pus quàm per ea quae posita sunt in sci¬
entia prima. non vtaris rebus, nisi prius
scias quae sunt, si quae sunt venenosae.
Habes ergo scientiam vt efficias cae¬
lum nostrum calidum in secundo gra¬
du cum omnibus suprapositis vel qui¬
busuis ex eis & illis aequipollentibus.
Scientia affixionis omnium rerum calidarum in ter¬
tio gradu, & notitia earum. Cap. XX.
In casu in quo infirmitas nimiae frigi¬
datis vigeret, & indigeres habere cae¬
lum nostrum calidum in tertio gradu
affige in caelo quintam Essentiam rerum
calidarum in tertio gradum quae inferius
describuntur. Ex Herbis, inula, stoechas
thymus, chamaedrys, chamępitys, hysso¬
pus, sampsucus, sambucus, mentastrum
calamintha, pulegium, origanum, por¬
rus, ruta domestica, apium, squinatum.
de Seminibus, semen petroselini, am¬
meos, anisi, cardamomi, cardi, epithymi
porri, cumini, sileris montani, rutae do¬
mesticae, erucae. de Floribus, flos sam¬