361
IO. DE RVPESCISS.
80
ta: helleborus niger. Aquosos humores
eijciunt sarcocolla, euphorbium, conco¬
gnidium, radix cucumeris agrestis (vel
elaterium) succus ebuli. Bilem flauam
purgant & phlaegma, colocynthis, scan¬
monia, agaricus. Phlaegma & melan¬
choliam purgant polypodium, hellebo¬
rus vterque, polycaria, cataputia, elaterium,
condisi, tithymali, centaurea minor, aga¬
ricus. Bilem vtranque purgant myrobala¬
ni Indi, succus caulium, nitrum, fumus
terrae, esula, sena, helleborus niger. Hae¬
res miraculosè creatae sunt à Deo cum
determinata virtute ad expellendum
mortales & superfluos humores de cor¬
pore nostro: & quanquam sint alia plu¬
ra, non ponuntur tamen in hoc capitu¬
lo, quia ista sufficiunt. Cum ergo volue¬
ris quintam Essentiam harum rerum in
cęlo nostro affigere ad purgandum san¬
guinem vel alios humores, accipe res
de capitulis suis & infunde eas in caelo
nostro, & extrahe virtutem earum: vte¬
re tamen cautèm, quia multum plus agunt
in caelo nostro quàm sine illo: ideo ne¬
cesse est vt sis cautus.
Ad