361
DE QVINTA ESSEN.
87
cis, semen tamarisci, mel, aloe: affige er¬
go ea in caelo nostro cum fuerit necesse
& influet mundificationem valde mi¬
rabilem.
Corrosiua & vlceratiua superficiem
in hoc differunt, quia corrosiua siue sint
calida siue non, decet esse sicca & sub¬
stantiam habere subtilem, & ponuntur
super carnem: vlceratiua superficiem
liquantulum vehementiora esse necesse
est. Haec nanque cutem vulnerant quae
carne est durior, sicut praedicta carnem
corrodunt.
Vritiua sunt valde calida vt citò per¬
forent, & crassa in substantia, vt diutius
immorando carnem eliquescant: in quo
ostendetur quòd electrum vritiuam non
haberet virtutem, nisi esset crassities
suae substantiae in qua agit, & quae est
eius fomentum, & quae sua violentia
gnem teneat in se. Inde est quòd ignis
ille supernaturalis vritiuam virtutem
non habet.
Corrosiua verò sunt haec: aes vstum,
sal gemma, flos aeris, alumen, vitriolum
tutia, antimonium, arsenicum.
f 4