361
IO. DE RVPESCISS.
104
coloretur. Et collectis acetis sic colora¬
tis, pone ea in balneo distillatorio cum
suo alembico, & distilla lento igne, &
scendet acetum primò, deinde videbis
miraculum stupendum, quoniam per
rostrum alembici videbis quasi mille ve¬
nulas liquorum benedictae minerae de¬
scendere per guttas rubeas sicut rectè
esset sanguis: quem benedictum liquo¬
rem collige ad partem, in vitro, vel in
amphora vitreata: quo habito, habes rem
cui totus Orbis thesaurus adaequari non
possit. Vide miraculum manifestum,
tantam dulcedinem antimonij in ru¬
bea quinta Essentia eius reperies, vt dul¬
cedo mellis ei aequari non possit. Et di¬
co tibi in charitate Dei, quòd intelle¬
ctus humanus non posset capere nec
credere valorem nec virtutem stupen¬
dam quintę Essentiae antimonij supra¬
dicti. Quid dicam tibi? Aristoteles di¬
cit, illum esse plumbum suum, in libris
de Secretis secretorum, licet non nomi¬
net nomine antimonij. Crede mihi, nun¬
quam fuit in natura secretum majus: nec
erit. Aitende quod dico: omnes homi¬
nes