361
IO. DE RVPESCISS.
114
to sigilla, quia virtus eius exhalaret. Vis
huius aquae est, omne vulnus sanabile
sanare in ictu oculi, quod fit ex laesura
vel scabie in cute: omnem scabiem &
exituram curat valde subitò, sed non est
tibi necesse pro cura scabici vel vulne¬
rum salem ammoniacum immiscere, &
si vis eius virtutem adaugere ad sum¬
mum, misce cum ea ignem adeptum, &
operabitur plus quàm ignis inferni. sed
si intra illam aquam primam sine sale
ammoniaco argentum viuum sublima¬
tum immiseris, cum modico caloris vi¬
uificabis illud. Et similiter omnes cal¬
ces corporum reducet in corpus, id est
in massam, & mirabilia operatur. Et si
contingat tibi quod ignis adeptus in
praecedenti capitulo reuelatus fracto
vase spargatur per cineres, collige illud
diligenter quod in cineribus inuenies
impastatum, & pone super marmor
& sicut prius conuertetur in aquam, &
tantum valebit vt prius: serua illud, quia
secretum est.
(Oleum tartarinum seu tassi sic fit: re¬
cipe tartarum album vel rubeum & cal¬
cina