361
IO. DE RVPESCISS.
118
huius artis peruenire, nisi fuerit per al¬
tissimam contemplationem & sanctissi¬
mam vitam deificata prius mens eius,
ita vt non solùm cognoscat omnia inte¬
riora naturae, sed etiam cognoscat trans¬
mutabilem transmutare naturam, & hoc
paucissimis est concessum. Et commu¬
niter hi fictionum & sophisticationum
sectatores sunt, & efficiuntur falsificato¬
res monetae, & sigillorum praelatorum
& Principum, vagabundi, deceptores,
& sine religione, & damnabilis vitę: de
quibus verificatur ad literam prouer¬
bium Pauli secundi ad Corinth. 3. dicen¬
tis, Semper discentes, & nunquam ad sci¬
entiam veritatis peruenientes. Quia
quando non possunt ad scientiam per¬
fectam peruenire, ad sophisticationes
inutiles se conuertunt, & communiter
malo fine clauduntur. Reliqua autem
opera philosophica summè stupenda
quae hîc subticeo coniectus (contra De¬
um & iustitiam sicut in die ludicij Deus
ostendet) ab aemulis in vincula integris
iam septem annis, inter compedes & ca¬
tenas, per sublimes theorias & illumi¬
nationes