361
IO. DE RVPESCISS.
124
Remedium tertium in cura leprae & eius occul¬
tatione. Cap. III.
Qvoniam iustus Deus in poenam
peccati nobis inflixit infirmita¬
tum grandium perculluras
& inter alios morbos plaga leprae dete¬
stabilis est humano generi & ignomi¬
niosa, & difficilior aut impossibilior
ius cura: quoniam aliquando immitti¬
tur à Deo, vt lepra Constantini Magni,
& Giezi, quae nunquam curari possunt
nisi virtute Dei eandem infligentis. Nos
verò hîc loquimur de plaga leprae quae
hominibus ex naturae corruptione na¬
scitur, non efficaci imperio creatoris il¬
lam permissione creantis. Et hic mor¬
bus potest dupliciter esse: vno modo à
patre aut à matre leprosis: alio modo vt
aliquis quatuor humorum (imò vt mas¬
sa sanguinis) principalium putrefiat &
corrumpatur in nobis. Primus modus
quando est à generante, aut est difficilis
aut impossibilis omnino nobis ad cu¬
randum. Secundus modus dicitur
tiam, quando nimis processit, difficilis,
sed