361
DE REMED. GENER.
127
cacior cum aqua ardente, quàm sine ea:
& multo plus cum quinta Essentia. Ser¬
ua istam, quia non errabis, si voluerit
Deus, nec erit tibi opus vti alio medi¬
corum opere.
Retedium quartum contra omne genus scabiei,
& laesuram eius. Cap. IIII.
Aqua diuinae actionis quam te do¬
cui facere diligenter in primo li¬
bro in scientia octaua quę incipit
Beatus Deus creator &c. Sanat omne
genus scabiei & exiturae in cute, & cru¬
stas in manibus, brachijs, collo, capite,
scapulis, coxis, tibijs ac pedibus, & om¬
nibus membris tollit & curat. Vel quan¬
do pauperes Euangelici vadunt praedi¬
cando per mundum, & laeduntur in pe¬
dibus, cum solo tartaro calcinato statim
sanabuntur: quia habet vim quintae Es¬
sentiae, cum sit eiusdem naturae. Nam
aqua diuinae actionis, omnem impeti¬
ginem & serpiginem sanat. necesse est
enim tales vti quinta Essentia supradi¬
cta, vel saltem aqua ardente, vt humo¬
res interiores purgentur, & ad concor¬
diam reducantur. Ad purgandum hu¬