361
DE REMED. GENER.
137
debiles coniecturas à veritate textus
deuiare: sed si modum agendi non capi¬
mus, debemus animum nostrum capti¬
uare in obsequium Christi, & honorem
scripturae Dei. Et vt homo Dei capias
clare quae dico, credo omnem hominem
catholicum aduertere, quòd nulla res
creata sit spiritualiter simplex ea simpli¬
citate qua dicitur simpliciter esse sim¬
plex: quòd si sic est, ergo omnis res crea¬
ta declinat & cadit à simplicitate diui¬
na, quid ergo mirum est si omnis spiri¬
tus angelicus, qui licet longum, latum
& profundum corporales dimensiones
non habet, etiam aliquid sine corpore
potentiae sensitiuae, per quam ab actio¬
nibus quae non sunt corpora, sed formę
potius, statim patiatur? Omni intelle¬
ctum habenti apparet fore phantasti¬
cum contrarium affirmare. Dico ergo
cum angelo, quòd actiones rerum qua¬
rundam corporalium, omne genns dae¬
moniorum extricant, & totaliter eos fu¬
gant: & quaedam actiones eis displicent,
quaedam eis placent. non credas me ta¬
lia asseuerare de nouo. Nam in collatio¬
i 5