361
IO. DE RVPESCISS.
142
fel alicuius piscis & maximè saringerij
(vel sarigij habeatur in pyxide iuniperi
& aliqui incantati vel à diabolo malefi¬
ciati & fascinati cum ibunt dormitum
ponant illud super carbones vt domus
fumo impleatur, omnes fascinationes
& maleficia daemonum & ipsi daemo¬
nes expelluntur. Et virtus iuniperi est
maxima & valde mirabilis: ita vt si fa¬
cias ignem de lignis iuniperi, & de cine¬
ribus illis vnum viuum carbonem ex li¬
gnis iuniperi cum modico ligno coo¬
perias sicut vnum titionem ardentem,
fertur quòd post annum inuenies ignem:
quod valde mirum est. & eius gummi,
& omnia quae ab ipso procedunt, sunt
valde virtuosa: & eius gummi est illud
cum quo scriptores scribunt, spargen¬
do super pergamenum: Et virtus eius
non potest in vno anno exhauriri & con¬
sumi ab igne, eo quòd habet nobile
humidum radicale & vitae nostrae vtile,
eo quòd à planetis optimis recipit in¬
fluxum. Et Philosophi dixerunt pluri¬
bus experientijs informati, quòd fel ca¬
nis ni¬