361
IO. DE RVPESCISS.
148
pugnant veneno apponas in aqua ar¬
dente, vel in quinta eius Essentia. Hanc
caelestem medicinam cum ipsam redu¬
xeris ad perfectum, pone in vase vitreo
bene clauso, vt nullo modo possit vapo¬
rare: & cum timebis à veneno infici a su¬
spectis famulis vel inimicis, statim de
mane modicum sume in nomine Do¬
mini nostri lesu Christi, gratias agens
Deo, & nihil tibi nocebit atrocitas ve¬
neni. Et si vlterius times à veneno, om¬
ni mane recipe modicum in Christi no¬
mine.
Remedium contra quartanam & omnes passio¬
nes quae oriuntur à melancholia.
Caput XII.
Apud vniuersum orbem ille medi¬
cus habetur maximus inter alios.
qui intra paucos dies potuerit
ab homine fugare quartanam: quia in¬
firmitas illa ex nimia diuturnitate occi¬
dit diuites, damnificat pauperes, impe¬
dit famulos, & mortem frequenter in¬
ducit. Et quidam qui se praedicant ma¬
ximos, fingunt se posse eam citò fugare
cum