361
156
IO. DE RVPESCISS.
sanguinem purgare, totam eius corru¬
ptionem remouere, humores inordina¬
tos & inaequatos aequare, naturam lap¬
sam reparare, & reparatam conseruare.
Sed omnia haec perfectè operatur &
complet quinta Essentia: ergo ipsa est
quae perfectè curat febrem continuam
supradictam. Experientia enim ad ocu¬
lum docet, quòd aqua ardens emittit à
sanguine humores aquosos & corru¬
ptos, & carnes mortuas à putrefactione
praeseruat: ergo multo magis sangui¬
nem corporis viui & animati à putrefa¬
ctione seruabit.
Et si aqua ardens ad plenum ab ardo¬
re quatuor elementorum depurata non
est, non consulitur in cura febris conti¬
nuae eius vsus: sed quinta Essentia eius
rectificata, cum non sit calida nec humi¬
da, frigida nec sicca sicut quatuor ele¬
menta, ipsa plenè & securè, sanat febres
continuas, maximè cum quinta Essen¬
tia auri & perlarum. Quod si vis eam
perfectè curare, habeas quintam Essen¬
tiam sanguinis humani summè rectifi¬
catam sicut docet primus liber. Ipsa est
enim