361
DE REMED. GENER.
165
tia vitandi mortis periculum, se occi¬
dunt. Et isto modo quando Deus mit¬
tit clades & pestes ad certas personas
populi per mundum, illi quos Deus non
iubet per cladem efficaciter perimi, pos¬
sunt gratis vel negligenter incurrere
periculum mortis si volunt: quia Deus
constituit hominem rectum, & illum
posuit in manu liberi sui arbitrij. Sic er¬
go de cura pestis agamus: dico ergo
pro regula generali, quòd Deus siue im¬
mittat pestem ex influxu Saturni, sicut est
plaga leprae, rheuma, phthisis, tabes, &
omnia quae ex pestilentialis frigoris ma¬
litia in homine contingunt, siue ex in¬
fluxu Martis, vt est febris pestilentialis
cum sputo sanguinis, apostema sub dia¬
phragmate ad cor suffocandum, pustu¬
lae maximae sub ascellis, seu in inguine,
seu anthrax, carbunculi, vel ignis sacer, et
similia: siue ab influxu Mercurij malefi¬
ciati, vt sunt hubones in supercilijs, in
barba, in pectore: siue à Luna maleficia¬
ta, vt sunt epilepsia, somnia horribilia,
quę faciunt homines amentes: siue quas¬
cunque alias pestes per alios influxuo
l 3