361
ARNALDI CATHELANI. 173
ci distemperato cum vino, ita tamen
quòd guttur transeat, reuiuificat ipsum
hominem, & ingreditur ad cor subitò
ad expellendos humores superfluos, &
cum hoc viuificat calorem naturalem
psius hepatis, ita quòd quasi per vnam
horam ipse infirmus loqui poterit & di¬
sponere de testamento confessioneque:
& per hunc modum feci vel videbar fa¬
cere miraculum apud dominum Comi¬
tem Faustinum, qui quasi mortuus ia¬
cuit, & postquàm hoc medicamen sum¬
psit, confitebatur delictum suum cum
multa contritione, & post horam ex¬
pirauit: et istud quàm pluries aliàs sum
expertus. Item si senex vtatur hoc igne
in modica quantitate, omni die suble¬
uat senectutem exhilarando corda ip¬
sorum, ita quòd iuuencula possidebunt
corda. Et ideo vocatur hic ignis
lixir vitae nec tamen est Elixir alchy¬
miae: quia hic fit de sanguine putre¬
facto: & natura humana nimis abhor¬
ret huiusmodi medicamen. Et scias,
quòd si elementa ista secundariò distil¬
lata fuerint, meliora erunt in effectu. Et