361
185
ARS OPERATIVA.
debet remanere vacua, causa faciendi
vaporis: & ita dicitur perfecta in prima
distillatione. Si quis enim ea vti sciuerit
in omnibus passionibus calidis & frigi¬
dis, curat, & sanitatem praestat. Omnium
liquidem herbarum, florum, violarum
radicum, & specierum virtutes & pro¬
prietates attrahit, si fortè per tres horas
in praedicta aqua maneant. Huius verò
aquae in corpore humano effectus, mi¬
rabiles sunt: quoniam citò curat & sa¬
nat omnes aegritudines tam frigidas
quàm calidas, vt cerebri, neruorum, &
iuncturarum in potu sumpta & foris po¬
sita. Tamen si aegritudo fuerit cum hu¬
more intenso, permittatur purgatio:
vel non oportet purgari de necessitate,
si quantitas in potu est vnciae vnius: vel
vsque ad duas vel plus vel minus: & hoc
secundum virtutem patientis. Item va¬
let ad omnes humores fluentes à capite
vt in cephale, hemicrania, & vertigine.
Item contra omnes humores venien¬
tes à cerebro & nares, vt coriza &c.
Ad branchos, catarrhum, & omne ge¬
nus rheumatum, & ad syncopen cordis
m 5