361
ARS OPERATIVA.
191
ignem. Item si peciola linea subtilis in
ea balneetur, comburitur in pulueres.
Vitellum oui crudum in ea positum, con¬
gelatur. Percussus à malitia Mercurij lo¬
co inducto ista aqua & oleo benedicto
vel laterino, curatur: & ex eis ana parum
bibat. Quicquid ex ea linitur, ardet: vi¬
num & acetum corruptum reparat, &
ad pristiuam bonitatem reducit, si de
ea aliquid ibi ponatur. Per secundum
autem modum vsque ad decimam di¬
stillationem deducta vere omnia facit
quae de aqua vitae & oleo Philosophico
in libro Aristotelis Perfecti magisterij
sunt conscripta. Si in aqua vitae carnes
crudas aut coctas vel pisces ponantur
nunquam putrescunt. Matricem vitia¬
tam etiam gallinae sanat. Vulnera putri¬
da sanat & consolidat vehementer. Mul¬
ta quidem & alia vtilia humanae naturę
procurat per gratiam dulcissimi Domi¬
ni lesu Christi. Si vis eam probare prae¬
sertim quae tertio distillata est secundum
artem: accipe pullum bene deplumatum
& exenteratum, & calefac eum ad ignem
in manu tua ita quod vix tenere possis