469
410
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. III.
croci: magisteria vegetalium mineralibus seu magisteriis, seu essentiis,
seu extractis aliis, & similia coadunantur in medicinam compositam, eli¬
xyr vocatur. Potissimum tamen excellunt elixyria liquida, quae forma
sua repraesentant aquas bezoarticas, aliasque stillatitias compositas, qui¬
bus & ob cognationem, nomen communicatur. Postea sunt elixyria balsa¬
morum & reliqua.
Baptista Porta Neapolitanus inquit, Elixyr distare ab omnibus alijs es¬
sentiis, quia fiat ex pluribus, & detur vel ad sanitatem in eodem status deti¬
nendam, vel ad imminentes morbos arcendos, praeseruandumque à putredine.
Videtur ille quidem quaslibet compositiones intelligere, sed exemplum quod pro¬
ponit, docet constare id ex essentiis seorsim extractis, aut magisteriis, vel vtrisque in¬
ter se variè coagmentatis, ita vt potior forma sit potabilis. Neque verò refert,
si exempla autorum videntur, vel integra admiscere, vel alchymica [sic], seu im¬
parata. Integra sanè illa magisteria sunt: quod si quae imparata iubent su¬
mere, non tamen ea ita manent in elixyre, sed vna eademque opera simul extra¬
huntur, praeparantur ve, & postea cum essentiis iunguntur, &c.
ELIXYR VITAE.
Ligni aloës, costi dulcis, santali albi & citrini ana drach. iij. rad. an¬
gelicae, leuistici, pimpinellae, imperatoriae, carlinae, meu, ana drach. ij.
Valerianae, dictam. albi, poeoniae, visci querni, Tormentillae, corticum
citri, aurantiorum, limoniorum, ana vnc. semis. sem. citri, carduibened.
bacearum lauri, iunip. poeoniae, ana drach. v. rad. petasitae drach. vj. omnia
puluerata infundantur in vini Graeci boni libris duabus aut tribus, per men¬
sem: (vel breuius: possunt in diplomate coqui per diem medium). Cape po¬
stea macis, nucis moschatae, piperis longi, galangae, zedoariae, chario¬
phyllorum, ana vnc. v. semin. amomi, maioranae, ocymi, an drach. ij. cro¬
ci drachm. j. semis. flor. saluiae, schoenanthi, rorismarini, bethonicae, bu¬
glossae, borraginis ana manip. s. herbae maioranae, basilici, pulegij, men¬
thae, saluiae, ana manip. j.
Infundantur primùm aromata & semina concisa & tusa in spiritu
vini sufficiente: & relinquantur in digestione tepida per dies decem.
Postea facta segregatione per colum & expressionem, in liquore mace¬
rentur reliqua itidem comminuta per dies quinque. Cola iam & expri¬
me etiam primam infusionem, eamque secundae coniunge. In con¬
iunctis dissolue mithridatij, vnciam vnam, theriacae, aureae Alexandri¬
nae, ana vnciam mediam, Galliae moschatae, confectionis de granis tincto¬
riis senas drachmas. Macerentur triduò, postea destillentur. Interim reli¬
quias collectas reuerbera in cinerem, & cum aqua bethonice extrahe alkali.
Hoc