361
QUINTAM ESSEN.
211
rius descriptum, vt per sublimationem
& circulationem ipsius vasis, habeas rem
desideratam: Et vt inuenias hanc quin¬
tam Essentiam inaestimabilis odoris vt
superius dictum est: & reducetur ad cer¬
tam in corruptionem, & non habebit il¬
lum odorem quem in ore tuo prębet
qua ardens: quia aquae ardentis odor et
sua humiditas ex toto corrumpitur &
remanet separata in fundo vasis: & ita
habebis quintam Essentiam.
Ignis autem, de quo supra, sic para¬
tur: stercus equinum bonum seu recens
cape, & in aliquo vase aut in fouea in ter¬
ra tere, quae intus circum circa sit ex ci¬
nere illita & coaptata ex pasta cineris:
& in medio stercoris bene pistati pone
vas distillatorium vsque ad medium vel
parum plus: nam necessarium est vt totum
caput vasis maneat in aere frigido, vt
quod caloris vi ex fimo ascendit in vase
caput eius petens, vi frigoris ambientis ac¬
ris conuertatur in aquam & cadat infra
continua circulatione. sic ignem habes
sine sumptu.
o 2