361
AQVAE ARDENTIS
213
ficio, conseruatione, cognitione, ac vsu,
nonnulla scripsimus & propediem ede¬
mus. Sed mirabiliora fiunt ijsdemmet
vinis distillatis, simplicibus, aut compo¬
sitis, atque aquis exinde distillatis, pro
terationis & varietatis ratione: veniunt
in vsum & aquae fortes vocatae, vt ad
mortificandum cancrum, fistulas, dolo¬
rem dentis sedandum &c. Quae potius
ad chirurgos & artifices, praesertim auri
fabros, spectant: in quorum gratiam
fortasse olim non pauca, optima, & ha¬
ctenus ferè occulta, in lucem dabimus.
Sed nunc de laudata & mirabili illa vi¬
ni aqua, seu anima, & spiritu, dicamus:
ex qua ritè selecta & circulatione mul¬
tiplici perfecta, fit tandem aether, de quo
multiscius Cardanus superiori anno li¬
bellum, sibi claue sua seruata, edidit.
Aqua igitur ardens (vt in summa di¬
cam) potest fieri vel è simplici vino, vel
admiscendo species, aut herbas, aut gum¬
mi, aut tartarum: semel, aut pluries distil¬
lando: vel cum simplici alembico, vel
cum cupa aqua frigida plena, per quam
distillationis coluber ponitur. & quo¬
o 3