361
DE VIRIBVS
226
qua in hoc volumine) & cum diarhodo¬
ne abbatis faciebat miranda: ita quòd
nullam medicinam purgatiuam, altera¬
tiuam, aut confortatiuam, faciebat sine
his. Quantum ad laxatiuas capiebat,
xempli causa, electuarium succi rosarum,
aut diacartamum &c. & solùm tertiam
partem capit dosis solitae, quam cum
pauco diarhodone temperat in bona
qua vitę quae illud tegat, & postea colat
per pannum subtilem, & colaturae ad¬
dit aquam rei aegritudini conuenien¬
tis, vt apij pro cotidiana, endiuiae pro¬
tertiana &c. & facit dosim: quae erit par¬
ua & limpida & multarum sellarum. Si
ęther vel quinta Essentia sumeretur, res
esset vt diuina. Si aliquis desperatè vo¬
mat, dat constringens vomitum, addit¬
que paucas guttas suae bonę aquae vitę.
Et breuiter nihil operatur sine illa iuxta
tempora, aetates, morbos, plus aut mi¬
nus sociando: sed procurat habere bo¬
nam aquae vitae, bonam aquam sangui¬
nis humani, & bonas aquas herbarum.
Nora aquam vitae primò exeuntem
esse meliorem: secundam deteriorem:
tertiam