361
232
DE VIRIBVS
virtus eius durat ad tres annos & vltra.
quoniam per successum temporis forti¬
ficatur eius virtus.
Quando vti volueris tunc recipe ex
eo in paruum vitrum, & reliquum iterum
bene lutando, serua. Potest confici quo
cumque tempore. Reliquias autem poteris exic¬
care in vmbra super panno: & tunc to¬
tum impone duabus mensuris vini cla¬
ri & boni decem diebus in cantharo ob¬
struso (sed omnia prius contunderem)
dehinc sublima, sublimatum serua in va¬
se bene obstruso, & erit aqua nobilis, li¬
cet non ita vigorosa sicut prima: valet
enim pro vngendo exterius, vel in pan¬
niculo superposita in multis infirmita¬
tibus.
Considerare autem te oportet, vt in
omni distillatione lutes vasa benda tin¬
cta in pasta ex farina alba, ne euaporet
virtus, & si inflammaretur difficulter ex¬
tingueretur: Primò enim debet fieri
gnis de carbonibus fortibus donec ca¬
scfiat in tantum vt adhuc manu sustine¬
re valeas superius, tunc ignis minore¬
tur, considerans vt continuè distillet
lento