361
DE VIRIBVS
236
vnum petitum (est autem genus Italicę
mensurae) cum dimidio boni vini albi
& praedictum sacculum cum aromati¬
bus permitte stare per diem naturalem
intus saepe sępius mouendo sacculum,
deinde claude vrinale cum suo alembi¬
co modo quo claudi potest, & pone ad
ignem lentum ad distillandum cum suo
tamen recipiente.
Aqua haec, has habet proprietates,
quòd est leuior & subtilior cunctis: &
habet omnes virtutes balsami, & natat
super omnes liquores & super oleum,
& accensa ardet sine fumo, & habet ma¬
ximos odores: & si quis biberit vnam
particulam cum medio ciatho vini se¬
mel vel bis ad plus in septimana, con¬
seruat & augmentat visum, & repellet
membrorum tremorem, iuuentutem con¬
seruabit, omnes aegritudines causa
praesertim frigida & humida) expellet,
faciet hominem robustum & iucundum.
Aqua ista extrahit à cunctis fru¬
ctibus odores & sapores si in
ea ponantur &c.