361
249
AQUA VITAE.
gum productam arbitratur.
Extant plurimi tales, qui & auctori¬
tate & veritate digni sunt, exemplo quo¬
rum ad eam colendam bibendamque si¬
bi esse persuaserunt. Neque hoc in loco
tacitus praeteribo illustrem Mantuę pri¬
mum Marchionem loannem Franci¬
scum, in cuius vsu nimiaque eius quanti¬
tate quàm plurimum delectabatur. Is
cum frigidi stomachi esset ventositate
frigidisque humoribus non rarò vexare¬
tur, me audiente, dicebat. Cum multi¬
plicis ordinis medicamenta in talium
remotionem tentasset, nullum quippe
tam salutiferum tamque subitum vt aquę
ardentis sumptio.
Eumque admonuisse dicebat illustrem
physicum suum loannem de Tolentino
qui, vt arbitrabatur, longissimis sic ex
ius vsu se in annis superuixisse. Ego qui¬
dem eius vsum ita frequentem tantaque
in quantitate minime laudabam pro¬
pterea, quoniam frigidi & debilis sto¬
machi erat: Vsus rerum nanque nimium
calidarum innatam caliditatem debilem
resoluit, cum eius humidum substan¬
q 5