361
261
AQUA VITAE.
inde Essentia quinta exeat humani cor¬
poris viuificatiua.
Hanc quidem diuinam & caelestem
Philosophantes appellant, quoniam di¬
uino calore ac caelesti confecta sit. Id ta¬
men perdifficillimum apud nos esse ar¬
bitror: neque vno in anno plures distilla¬
tiones fieri posse. Verùm apud Orien¬
tales id fieri non impossibile est. Quòd
si tali quispiam vsus esset, dicere non ex
pauesco in vitae conseruatione quàm
plurimum conferre. Nonnulli ad bal¬
neum duplici in vase conficiunt, quam
quidem efficatiorem potentioremque
esse arbitror, cum alijs in aquis experien¬
tia sentiamus efficaciores potentiores¬
que esse, quae in balneo sic conficiuntur
his quae in fornace distillantur. Nam per
balneum subtilium partium & aerearum
resolutio prohibet, fumoque ac malo
dore carent. Surrexerunt quidam magis
atque magis in arte doctiores, qui nouo
& inulitato modo ad candelam igne
perpetuo eam sic distillando conficiunt,
quibus visum est mitiori calore ac hu¬
manę complexioni propriori sic confi¬
r 3