361
263
AQUA VITAE.
nonnulli nouum appellant annosi &
medij comparatione, de quo post, po¬
tens, odoriferum, suaue, gustuque dele¬
ctabile. Aqua enim ardens, vt actum,
spiritus siue vini anima est. Anima qui¬
dem vitiato corpore vitiatur: eoque
permaxime cum pars corporis, & si no¬
bilior, extet. Ideo aquae mistio vini spi¬
ritum siue animam vitiat & extinguit.
Quo fit vt ex impuro confecta in expe¬
ctatas non exeat operationes. Annale
quidem, vt purius, clarius, potentiusque
reddatur. Potens quidem, vt potentio¬
res dignioresque inde effectus proue¬
niant. quibus inducitur, vt caeterorum
paritate seruata, nigrum albo eligibi¬
lius sit, cum densioris sit substantiae, plu¬
rique forma abundet, cuius multitudi¬
ne potentia augetur. Nigrum autem
abundantiorem emittit materiam vali¬
dioremque substantiam, & si fortasse
non tam penetratiuam. Qua ex re vinum
nostra in regione Marzeminum dictum
hac in re duxi conuenientissimum. Cla¬
rum esse oportet vt quantum possibile
est à terrestri materia elongetur. Odo¬
r 4