361
265
AQVA VITAE.
meam, pace aliorum, paucis persoluam
ne multitudine verborum te tędio affi¬
ciam. Nam cum sapor dulcis naturae hu¬
manae magis amicari videatur, propter
quod Princeps: Stomachus bene dispo¬
situs non eligit saporem supra dulcem,
existimo dulce caeteris cum conditioni¬
bus eligibilius esse. Quòd si obijciatur
terrestrius esse, sicque a spirituali natura
elongatum magis: Fateor, sed ad conue¬
nientem spiritum reduci in virtute ignis
dicendum. Eritque aqua mitior, & nostrę
naturae amicabilior. Nam in ea modera¬
tio quàmplurimum celebranda est.
Quibus omnibus inducatur Cretense
vinum de Tyro, Maluaticum, Riboleum
Gręcum, Vernatinum, de quo post Ro¬
manitium vniuersaliterque omne tale con¬
ditionibus vt de operibus actum est, as¬
sociatum, in aqua ardentis factionem
quàmoptimè valere. Quibus facilè com¬
prehendi potest vt cur ignominia aquę
ardenti ascripta est, cum sic in sibi attri¬
butos effectus non perueniat, materiae
quidem improperandum est magis
atque etiam magis vrbium censores
r 5